Classics Archive - Classic Books Online
     Home  |   Search  |   Download eBooks  |   FAQs  |   Contact  |   Resources
 

Caesars Commentaries in Latin - Caesar

Download: Caesars Commentaries in Latin - Caesar


First Page | Previous Page | Page 1 of 92 | Next Page | Last Page




C.  IULI CAESARIS
DE BELLO GALLICO
COMMENTARIUS PRIMUS

GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur.  Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.

Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.

Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque
humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe
commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter
bellum gerunt.  Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut
suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.

[Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.

Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem
partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
First Page | Previous Page | Page 1 of 92 | Next Page | Last Page